- CILIX
- CILIXPhoenicis filius; item qui e Cilicia est. Ita Solin. c. 38. A Cilice nomen trahit (Cilicia) quem aetas pristina pene ultra aevum memoriae abscondit. Hunc Phoenice ortum, qui antiquior Iove de primis terrae alumnis habetur. Herodotus vero Agenoris filium facit, ubi de Phoenicibus, Οὗτοι δὲ τὸ παλαιὸ Υ῾παχαιοὶ ἐκαλοῦντο, ἐπὶ δὲ Κίλικος τȏυ Α᾿γην´ορος ἀνδρδς Φοίνικος ἔχον τὴν ἐπωνυμίην: sic fuerit is Cadmi, Phoenicisque frater, Nec defuêre, qui Neptunô eum genitum dicerent, inter quos Pherecydes. Unde vetus Auctor, cum agenor filios ad Europam quaerendam misisset, una cum his ad eius investigationem exiisse Telephassam matrem addit, καὶ Θάσον τὸν Ποσειὗῶνος, ὡς δὲ Φερεκύδης, Κίλικα,, et Thasum filium Neptuni, vel ut Pherecydes, Cilicem. Pro Phoenice tamen stat Scholiastes quoque Apollonii: Ε᾿κ γὰρ τῆς Καςςιεπείας τῆς Α᾿ράβου Φοίνικι γίνεται Κίλιξ καὶ Φινεὺνς καὶ Δορύκλος, ὁ δὲ Α᾿τύμνιος κατα μεν ἐπίκλησιν καὶ αὐτδς τȏυ Φοίνικος, ταῖς δὲ ἀληθείαις τȏυ Διὸς. Ex Cassiepea Arabi filia nascitur Phanici Cilix, et Phineus, et Doryclus; Atymnius vero, nomine quidem et ipse Phoemcis fuit filius, reverâ autem Fovis. Vide Salmas. ad Solin. p. 772.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.